mitrius: (Default)
[personal profile] mitrius
Разбирал на компе, нашёл RTF не помню откуда скачанный. Выбранное место:

'Salve Christophore Robine,' dixit.
'Salve Winnie ille Pu,' dixisti.
'Scire velim, an rem folliculo-similem habeas?'
'Folliculum?'
'Sane. Praetergrediens mecum dixi: "scire velim, an Christophorus Robinus folliculo-simile quid habeat."
Mecum dixi follicula atque talia mente agitans et scire avens.'

'Quorsum tibi opus est folliculo?' dixisti.
Winnie ille Pu circumspexit, ne quis audiret ungulun ad os suum retulit, et voce demissa susurravit: 'M E L !'
'Sed mel cum folliculis non aufers!'
'Aufero,' diait Pu.
Casu autem evenit, ut tu pridie in domo Porcelli, amici esses et eo in convivio folliculos haberetis. Magnum quidem folliculum viridem acceperas et unus ex Leporis cognatis caeruleum quendam magnum acceperat et reliquerat, quia pusillior erat quam ut convivii particeps esset. Viridem igitur atque caeruleum tecum domum tuleras.
'Utrum mavis?' Pum interrogavisti.
Pu caput ungulis sublevans diligentissime secum meditatus est. 'Nunc se res sic habet,' dixit. 'Mel cum folliculo querenti omnium est primum apes de adventu suo certiores non facere. Ergo si folliculum viridem habes, fortasse cogitare poterunt te partem modo arboris esse nec te animadvertent; si autem caeruleum habes cogitare poterunt te partem coeli esse, neque te animadvertent. Quaeritur: quid est veri similius?'
'Nonne te sub folliculo animadvertent?' rogavisti.
'Fortasse animadvertent me, fortasse autem minime,' dixit Winnie ille Pu.
'De apibus semper dubitandum est.' Ac paulisper meditatus subjunxit: 'Conabor nubecula parva et nigra videri. Id eos decipiet.'

January 2021

S M T W T F S
     12
3456789
10111213141516
17181920212223
242526 27 28 2930
31      

Most Popular Tags

Style Credit

Expand Cut Tags

No cut tags
Page generated Jan. 1st, 2026 03:34 am
Powered by Dreamwidth Studios